APRI Monumentum

APRI Monumentum
APRI Monumentum
Graece Κάπρου σῆμα, locus in ea parte agri Messeniaci, qui Stenyclerus vocatus est, ubi Hercules olim ἐπὶ τομίων κάπρου, super extis capri, cum Nilei liberis foedus icisse fertur. Hîc annô post proelium ad Daras, annô scil. 2. Olymp. 24. Lacedaemonii Rege Anaxandrô ab Aristomene Messeniorum Imperatore fusi sunt: quos hic cum palantes ageret, scutum amisit, quô pactô Lacedaemoniis datum est elabendi spatium. Ipse Andaniam reversus, taeniis et carminibus a matronis gratulabundis exceptus est. Scutum postea recepit, cum Delphos primum venisset atque inde pythisae iussu, in Trophonii adytum, apud Lebadaeam Boeotiae descendisset. Clypeum hunc ipsemet postea Lebadaeam detulit ibique affixit: eius ἐπίθημα fuit Aquila alis expansis ad extremos clypei margines, Pausan. l. 4. Vide quoque Marshamum Canone Chron. Saeculô XVII. ubi de Bello Messeniaco II.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • ANAXANDER — I. ANAXANDER Eurycratis fil. Pater Eurycratidae, Heraclides. Herodot l. 7. Spartae Rex, ab Eurysthene XII. collega Anaxidami Proclidae, Paulan. in Laconicis. Hic interrogatus, quare Lacedaemonii nullum congererent thesaurum, respondit, quia… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ANDANIA — I. ANDANIA Arcadiae urbs in Peloponneso. Strabo. Quam Messeniae tribuit Pausan. l. 4. ut et Stephanus, qui Messeniam ipsam sic quoque appellatam vult. Hîc Aristomenes, Στρατηγὸς ἀντοκράτωρ Messeniorum inclitus, educatus est, cuius cum matre… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ARISTOMENES — I. ARISTOMENES Atheniensis Comicus, inter secundos antiquae Comoediae, floruit Olymp. 88. Cognomentum habuit θυροποιὸς, i. e. ianuarum fabricator, ut est apud Suidam, ubi aliqui malunt, τυροποιὸς, caseum conficiens. II. ARISTOMENES Messenius,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DERAE — locus in Messenia, ubi Anno 1. Olymp. 24. Messenii (anno primo post defectionem) signa contulêre cum Lacedaemoniis, ac Aristomenes, ob praeclara facinora, post pugnam Rex a Messeniis salutatus est; quod cum is recusasset, Ετρατηγὸν αὐτοκράτορα,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HECATOMPHONIA — sacrum veteri instituto ab iis Messeniorum olim fieri solitum, qui centum occidissent in pugna hostes. Sic Aristomenes Corinthios, Spartanis ad Eirae obsidionem mislos, noctu adortus, duces occidit, castra diripuit et Iovi Ithomatae Ε῾κατομφόνια… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PHARAE vel PHERAE — PHARAE, vel PHERAE urbs Cretae a Misenis condita, Plin. l. 4. c. 2. Item urbs Messenes, ex qua erant Apharetiadae: hanc Aristomenes, post proelium ad Apri Monumentum diripuit, cumque eum cum praeda revertentem Anaxander spartanorum Rex a tergo… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”